39 – Virgo prudentissima
Informace
Text
Virgo prudentissima, Virgo veneranda,
Virgo praedicanda, Virgo potens,
Virgo clemens, Virgo fidelis,
quo pro grederis.
Ad Filium meum,
Iesum Christum, propero,
quia amore langueo,
o Filiae Hierusalem,
nunciate dilecto meo.
Rex Regum et Domine Dominantium,
mater tua amore languet et dicit:
Osculetur me osculo oris sui.
Cherubin et Seraphin,
Throni et Dominationes, venite,
Matri meae obviam ite,
et eam cum gloria et honore
ad thronum regni mei deducite,
quia super omnes creaturas humillima fuit,
super omnes exaltabitur
in gloria mea, coelum et terra
cantate canticum novum.
O gloriosa Domina,
excelsa super sydera,
qui te creavit provide,
lactasti sacro ubere.
Quod Eva tristis abstulit,
tu reddis almo germine,
intrent, ut astra flebiles
coeli fenestra facta es.
Tu regis alti janua
et porta lucis fulgida,
vitam datam per Virginem
gentes redemptae plaudite.