Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Omni die

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: T,Bc,4Vla
Liturgické období:
Noty ke stažení: 89 Omni die.pdf
Party:
Audio:


 


Omni die
dic Mariae
mea laudes anima,
ejus festa,
ejus gesta
cole devotissima.

Contemplare
et mirare
ejus celsitudinem,
dic felicem
genitricem,
dic beatam Virginem.

Ipsam cole,
ut de mole
criminum te liberet.
Hanc appella,
ne procella
vitiorum superet.

Haec persona
nobis dona
contulis coelestia.
Haec Regina
nos divina
illustravit gratia.

Hujus mores
tanquam flores
exornant Ecclesiam,
actiones
et sermones
miram praestant gratiam.

Haec amanda
et laudanda
cunctis specialiter
venerari,
praedicari,
eum decet jugiter.


«...back