Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Litaniae Lauretanae

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: C,A,T,B,Bc,2Vl
Liturgické období:
Noty ke stažení: 68 Litaniae Lauretanae.pdf
Party:
Audio:


 


[Litaniae Lauretanae]
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos. Christe exaudi nos.
Pater de coelis, Deus, miserere nobis.
Fili, redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, Sancta Dei Genitrix,
Sancta Virgo virginum, Mater Christi,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima, Mater castissima,
Mater inviolata, Mater intemerata,
Mater amabilis, Mater admirabilis,
Mater Creatoris, Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima, Virgo veneranda,
Virgo praedicanda, Virgo potens,
Virgo clemens, Virgo fidelis,
Speculum iustitiae, Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae, Vas spirituale,
Vas honorabile, Vas insigne devotionis,
Rosa mystica, Turris Davidica,
Turris eburnea, Domus aurea,
Foederis arca, Ianua coeli, Stella matutina,
Salus infirmorum, Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum, Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum, Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum, Regina Apostolorum,
Regina Martyrum, Regina Confessorum,
Regina Virginum, Regina Sanctorum omnium,
ora pro nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis, dona nobis pacem.


«...back