Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Psalmus: Qui habitat

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: C,T,B,Bc
Liturgické období:
Noty ke stažení: 61 Qui habitat.pdf
Party:
Audio:


 


[Psalmus 90]
Qui habitat in adiutorio altissimi,
in protectione Dei coeli commorabitur.
Dicet Domino, susceptor meus es tu
et refugium meum Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberabit me
de laqueo venantium et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit te
et sub poenis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus,
non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante in die
a negotio perambulante in tenebris
ab incursu et doemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille et decem milia
a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit.
Veruntamen oculis tuis considerabis
et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea,
altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te mala et flagellum
non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandabit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis
et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum,
protegam eum, quia cognovit nomen meum.
Clamabit ad me et ego exaudiam eum
cum ipso sum in tribulatione eripiam eum
et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum
et ostendam illi salutare meum.
Gloria Patri ... Sicut erat ... Amen.


«...back