Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Te Deum laudamus

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: 2C,2A,2T,2B,Bc
Liturgické období:
Noty ke stažení: 45 Te Deum laudamus.pdf
Party:
Audio: 245 Te Deum.mp3


 


Te Deum laudamus. Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli
et universae potestates, tibi cherubim*et seraphimorig. -in
incessabili voce proclamat:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabbaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
te prophetarum laudabilis numerus,
te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis,
venerandum tuum verum et unicum Filium,
Sanctum quoque Paracliorig. etum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe, Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Dei Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, famulis tuis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illios usque in aeterum.
Per singulos dies benedictimus te
et laudamus nomen tuum in saeculum,
et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.


«...back