Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Ave Maria

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: C,A,T,B,Bc
Liturgické období:
Noty ke stažení: 03 Ave Maria.pdf
Party:
Audio:


 


Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus
et benedictus fructus ventris tui Iesus Christus.

Gaude Virgo, Mater Christi,
quia Iesum concepisti
Gabriele nuncio.
Gaude, quia Deo plena
pepristi sine poena
cum pudoris lilio.

Sancta Maria, ora pro nobis
nunc et in hora mortis nostrae.

Ora Regem tuum natum,
ut me multis implicatum
curis et erroribus.
Mundum reddat a peccatis
et infundat veritatis
lumen meis sensibus.

Cum fervore charitatis
det amorem paupertatis
cor mundum et humile.
Cor contritum ab negatum
rectum gratum transformatum
patiens et stabile.

Mores pios et jucundos
et ab omni sorde mundos
quos exornet pietas.
Appetitum aeternorum
et contemptum mundanorum
ubi tanta vanitas.

Et agenda doce nosse,
velle simul atque posse
pro me pia postula,
ut cum mortis solvam jura
me defendas a pressura
per aeterna saecula.

Amen.


«...back