Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Missa brevis

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: 2C,A,T,B,Bc
Liturgické období:
Noty ke stažení: 22 Missa brevis.pdf
Party:
Audio:


 


[KYRIE]
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

[GLORIA]
Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te, benedicimus te, adoramus te,
glorificamus te, gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex coelestis,
Deus Pater omnipotents.
Domine Fili unigenite, Iesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis,
qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus,
tu solus Altissimus, Iesu Christe,
cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

[CREDO]
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato
passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas
et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria
iudicare vivos mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur
et conglorificatur, qui locutus est per prophetas.
Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi. Amen.

[SANCTUS]
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

[AGNUS DEI]
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona nobis pacem.


«...back