Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Popule meus quid feci tibi?

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: 2C,A,T,B,Bc
Liturgické období:
Noty ke stažení: 20 Popule meus quid feci tibi?.pdf
Party:
Audio:


 


Popule meus, quid feci tibi?
Aut in quo contristavi te?
Responde mihi.

Nonne ego te enutrivi,
tu autem sprevisti me.
Nonne ego te pavi manna per desertum,
tu autem dedisti in escam meam fel.
Nonne ego te aqua salutari potavi,
tu autem in siti mea potavisti me aceto.
Nonne ego te exaltavi,
tu autem sprevisti me.
Nonne ego ante te aperui mare,
tu autem lancea aperuisti latus meum.
Nonne ego propter te flagellavi Aegyptum,
tu autem me flagellatum tradidisti.

Peccavimus, injuste egimus,
iniquitatem fecimus,
et inimici tui facti sumus nimis.

Parce, Domine, populo tuo,
quem redemisti sanguine tuo,
ne in aeternum irascaris nobis.

Sancte Deus, sancte fortis,
sancte immortalis,
miserere nobis.


«...back