Alberik Mazák - Cultus Harmonicus

1609-1661 významný středoevropský skladatel raného baroka

  • Zvětšit velikost písma
  • Výchozí velikost písma
  • Zmenšit velikost písma
Psalmus: Miserere mei

Sbírka: Cultus Harmonicus Op. II.
Obsazení: C,A,T,B,Bc
Liturgické období:
Noty ke stažení: 10 Psalmus: Miserere mei.pdf
Party:
Audio:


 


[Psalmus 51 (50)]
Miserere mei, Deus,
secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi et malum coram te feci,
ut justificeris in sermonibus tuis
et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum
et in peccatis meis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti,
incerta et occulta sapientiae tuae
manifestasti mihi.
Asperges me, Domine, hysopo et mundabor,
lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam
et exsultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui
et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas
et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus salutis meae,
et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies
et os meum annunciabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium,
dedissem utique, holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus,
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine,
in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Hierusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae,
oblationes et holocausta,
tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri ... Sicut erat ... Amen.


«...back